Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 6:3-10 Vulgata Latina (VULG)

3.  Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua :

4.  ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

5.  Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus : amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

6.  Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

7.  Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.

8.  Nolite ergo assimilari eis : scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.

9.  Sic ergo vos orabitis : Pater noster, qui es in cælis,sanctificetur nomen tuum.

10.  Adveniat regnum tuum ;fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.

Read complete chapter Secundum Matthæum 6