Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 6:21-34 Vulgata Latina (VULG)

21.  Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.

22.  Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.

23.  Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt : ipsæ tenebræ quantæ erunt ?

24.  Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.

25.  Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum ?

26.  Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ?

27.  Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?

28.  Et de vestimento quid solliciti estis ? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent.

29.  Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.

30.  Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei ?

31.  Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ?

32.  hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.

33.  Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis.

34.  Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi : sufficit diei malitia sua.

Read complete chapter Secundum Matthæum 6