Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 5:18-35 Vulgata Latina (VULG)

18.  Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.

19.  Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum : qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.

20.  Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.

21.  Audistis quia dictum est antiquis : Non occides : qui autem occiderit, reus erit judicio.

22.  Ego autem dico vobis : quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca : reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue : reus erit gehennæ ignis.

23.  Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te :

24.  relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens offeres munus tuum.

25.  Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro : et in carcerem mittaris.

26.  Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.

27.  Audistis quia dictum est antiquis : Non mœchaberis.

28.  Ego autem dico vobis : quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.

29.  Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.

30.  Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.

31.  Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.

32.  Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari : et qui dimissam duxerit, adulterat.

33.  Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis : reddes autem Domino juramenta tua.

34.  Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est :

35.  neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis :

Read complete chapter Secundum Matthæum 5