Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 5:10-20 Vulgata Latina (VULG)

10.  Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam : quoniam ipsorum est regnum cælorum.

11.  Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me :

12.  gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.

13.  Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.

14.  Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,

15.  neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.

16.  Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.

17.  Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere.

18.  Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.

19.  Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum : qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.

20.  Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.

Read complete chapter Secundum Matthæum 5