Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 4:9-19 Vulgata Latina (VULG)

9.  et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.

10.  Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

11.  Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.

12.  Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam :

13.  et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :

14.  ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :

15.  Terra Zabulon, et terra Nephthalim,via maris trans Jordanem,Galilæa gentium :

16.  populus, qui sedebat in tenebris,vidit lucem magnam :et sedentibus in regione umbræ mortis,lux orta est eis.

17.  Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.

18.  Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),

19.  et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.

Read complete chapter Secundum Matthæum 4