Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 4:3-14 Vulgata Latina (VULG)

3.  Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.

4.  Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.

5.  Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,

6.  et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

7.  Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.

8.  Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,

9.  et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.

10.  Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

11.  Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.

12.  Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam :

13.  et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :

14.  ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :

Read complete chapter Secundum Matthæum 4