Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 4:13-21 Vulgata Latina (VULG)

13.  et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :

14.  ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :

15.  Terra Zabulon, et terra Nephthalim,via maris trans Jordanem,Galilæa gentium :

16.  populus, qui sedebat in tenebris,vidit lucem magnam :et sedentibus in regione umbræ mortis,lux orta est eis.

17.  Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.

18.  Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),

19.  et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.

20.  At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.

21.  Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos.

Read complete chapter Secundum Matthæum 4