Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 3:6-9 Vulgata Latina (VULG)

6.  et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.

7.  Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ?

8.  Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.

9.  Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.

Read complete chapter Secundum Matthæum 3