Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 3:10-17 Vulgata Latina (VULG)

10.  Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

11.  Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.

12.  Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.

13.  Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.

14.  Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ?

15.  Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.

16.  Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.

17.  Et ecce vox de cælis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

Read complete chapter Secundum Matthæum 3