Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 28:2-11 Vulgata Latina (VULG)

2.  Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum :

3.  erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix.

4.  Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.

5.  Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.

6.  Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.

7.  Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis : ecce prædixi vobis.

8.  Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.

9.  Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.

10.  Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilæam ; ibi me videbunt.

11.  Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant.

Read complete chapter Secundum Matthæum 28