Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 28:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.

2.  Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum :

3.  erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix.

4.  Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.

Read complete chapter Secundum Matthæum 28