Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 27:53-66 Vulgata Latina (VULG)

53.  Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.

54.  Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste.

55.  Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei :

56.  inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi.

57.  Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu :

58.  hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.

59.  Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,

60.  et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.

61.  Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.

62.  Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum,

63.  dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam.

64.  Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium : ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore.

65.  Ait illis Pilatus : Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.

66.  Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.

Read complete chapter Secundum Matthæum 27