Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 27:43-57 Vulgata Latina (VULG)

43.  confidit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum.

44.  Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.

45.  A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.

46.  Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?

47.  Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant : Eliam vocat iste.

48.  Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.

49.  Ceteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.

50.  Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.

51.  Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petræ scissæ sunt,

52.  et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.

53.  Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.

54.  Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste.

55.  Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei :

56.  inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi.

57.  Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu :

Read complete chapter Secundum Matthæum 27