Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 27:13-30 Vulgata Latina (VULG)

13.  Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ?

14.  Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.

15.  Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent :

16.  habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.

17.  Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ?

18.  Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.

19.  Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum.

20.  Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.

21.  Respondens autem præses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barabbam.

22.  Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus ?

23.  Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait illis præses : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur.

24.  Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret : accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis.

25.  Et respondens universus populus, dixit : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.

26.  Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.

27.  Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem :

28.  et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,

29.  et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judæorum.

30.  Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.

Read complete chapter Secundum Matthæum 27