Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 26:63-75 Vulgata Latina (VULG)

63.  Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.

64.  Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.

65.  Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam :

66.  quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis.

67.  Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,

68.  dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ?

69.  Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilæo eras.

70.  At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis.

71.  Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno.

72.  Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem.

73.  Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit.

74.  Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.

75.  Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.

Read complete chapter Secundum Matthæum 26