Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 26:62-71 Vulgata Latina (VULG)

62.  Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur ?

63.  Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.

64.  Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.

65.  Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam :

66.  quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis.

67.  Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,

68.  dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ?

69.  Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilæo eras.

70.  At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis.

71.  Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno.

Read complete chapter Secundum Matthæum 26