Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 26:31-45 Vulgata Latina (VULG)

31.  Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.

32.  Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.

33.  Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.

34.  Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.

35.  Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.

36.  Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem.

37.  Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.

38.  Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum.

39.  Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.

40.  Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ?

41.  Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.

42.  Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.

43.  Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati.

44.  Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.

45.  Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.

Read complete chapter Secundum Matthæum 26