Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 25:4-23 Vulgata Latina (VULG)

4.  prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.

5.  Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.

6.  Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.

7.  Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.

8.  Fatuæ autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.

9.  Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.

10.  Dum autem irent emere, venit sponsus : et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.

11.  Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis.

12.  At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos.

13.  Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.

14.  Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.

15.  Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim.

16.  Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.

17.  Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.

18.  Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.

19.  Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.

20.  Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.

21.  Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.

22.  Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.

23.  Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.

Read complete chapter Secundum Matthæum 25