Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 25:30-41 Vulgata Latina (VULG)

30.  Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.

31.  Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ :

32.  et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis :

33.  et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.

34.  Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi :

35.  esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :

36.  nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me.

37.  Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ?

38.  quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ?

39.  aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ?

40.  Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.

41.  Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus :

Read complete chapter Secundum Matthæum 25