Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 24:33-46 Vulgata Latina (VULG)

33.  ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.

34.  Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.

35.  Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.

36.  De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.

37.  Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis :

38.  sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,

39.  et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis.

40.  Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur.

41.  Duæ molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur.

42.  Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.

43.  Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.

44.  Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.

45.  Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ?

46.  Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.

Read complete chapter Secundum Matthæum 24