Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 23:8-25 Vulgata Latina (VULG)

8.  Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.

9.  Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim pater vester qui in cælis est.

10.  Nec vocemini magistri : quia magister vester unus est, Christus.

11.  Qui major est vestrum, erit minister vester.

12.  Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur.

13.  Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.

14.  Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium.

15.  Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.

16.  Væ vobis duces cæci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet.

17.  Stulti et cæci : quid enim majus est ? aurum, an templum, quod sanctificat aurum ?

18.  Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.

19.  Cæci : quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum ?

20.  Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.

21.  Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso :

22.  et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.

23.  Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere.

24.  Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.

25.  Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia !

Read complete chapter Secundum Matthæum 23