Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 23:32-39 Vulgata Latina (VULG)

32.  Et vos implete mensuram patrum vestrorum.

33.  Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ ?

34.  Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem :

35.  ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.

36.  Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.

37.  Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ?

38.  Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.

39.  Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Benedictus, qui venit in nomine Domini.

Read complete chapter Secundum Matthæum 23