Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 22:34-44 Vulgata Latina (VULG)

34.  Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum :

35.  et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum :

36.  Magister, quod est mandatum magnum in lege ?

37.  Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.

38.  Hoc est maximum, et primum mandatum.

39.  Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum.

40.  In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.

41.  Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus,

42.  dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Dicunt ei : David.

43.  Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens :

44.  Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?

Read complete chapter Secundum Matthæum 22