Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 22:1-13 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens :

2.  Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.

3.  Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.

4.  Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias.

5.  Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam :

6.  reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.

7.  Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.

8.  Tunc ait servis suis : Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni :

9.  ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.

10.  Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.

11.  Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.

12.  Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit.

13.  Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.

Read complete chapter Secundum Matthæum 22