Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 21:8-20 Vulgata Latina (VULG)

8.  Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via :

9.  turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis.

10.  Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ?

11.  Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.

12.  Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :

13.  et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum.

14.  Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo : et sanavit eos.

15.  Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna filio David : indignati sunt,

16.  et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ?

17.  Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam : ibique mansit.

18.  Mane autem revertens in civitatem, esuriit.

19.  Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.

20.  Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ?

Read complete chapter Secundum Matthæum 21