Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 21:40-46 Vulgata Latina (VULG)

40.  Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis ?

41.  Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.

42.  Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,hic factus est in caput anguli :a Domino factum est istud,et est mirabile in oculis nostris ?

43.  Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.

44.  Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum.

45.  Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.

46.  Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas : quoniam sicut prophetam eum habebant.

Read complete chapter Secundum Matthæum 21