Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 21:14-23 Vulgata Latina (VULG)

14.  Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo : et sanavit eos.

15.  Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna filio David : indignati sunt,

16.  et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ?

17.  Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam : ibique mansit.

18.  Mane autem revertens in civitatem, esuriit.

19.  Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.

20.  Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ?

21.  Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet.

22.  Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.

23.  Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes : In qua potestate hæc facis ? et quis tibi dedit hanc potestatem ?

Read complete chapter Secundum Matthæum 21