Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 20:9-20 Vulgata Latina (VULG)

9.  Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.

10.  Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios.

11.  Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,

12.  dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.

13.  At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ?

14.  Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.

15.  Aut non licet mihi quod volo, facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?

16.  Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

17.  Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis :

18.  Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,

19.  et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.

20.  Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.

Read complete chapter Secundum Matthæum 20