Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 20:22-34 Vulgata Latina (VULG)

22.  Respondens autem Jesus, dixit : Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei : Possumus.

23.  Ait illis : Calicem quidem meum bibetis : sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.

24.  Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.

25.  Jesus autem vocavit eos ad se, et ait : Scitis quia principes gentium dominantur eorum : et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.

26.  Non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister :

27.  et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.

28.  Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.

29.  Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa,

30.  et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret : et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.

31.  Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.

32.  Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ?

33.  Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri.

34.  Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.

Read complete chapter Secundum Matthæum 20