Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 20:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.

2.  Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.

3.  Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,

4.  et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.

5.  Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter.

6.  Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ?

7.  Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam.

Read complete chapter Secundum Matthæum 20