Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 2:20-23 Vulgata Latina (VULG)

20.  dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël : defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri.

21.  Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël.

22.  Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire : et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ.

23.  Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth : ut adimpleretur quod dictum est per prophetas : Quoniam Nazaræus vocabitur.

Read complete chapter Secundum Matthæum 2