Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 2:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam,

2.  dicentes : Ubi est qui natus est rex Judæorum ? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum.

3.  Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo.

4.  Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.

5.  At illi dixerunt : In Bethlehem Judæ : sic enim scriptum est per prophetam :

6.  Et tu Bethlehem terra Juda,nequaquam minima esin principibus Juda :ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël.

7.  Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis :

8.  et mittens illos in Bethlehem, dixit : Ite, et interrogate diligenter de puero : et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.

9.  Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.

10.  Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.

11.  Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum : et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.

Read complete chapter Secundum Matthæum 2