Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 19:14-21 Vulgata Latina (VULG)

14.  Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum cælorum.

15.  Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.

16.  Et ecce unus accedens, ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam ?

17.  Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.

18.  Dicit illi : Quæ ? Jesus autem dixit : Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ;

19.  honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.

20.  Dicit illi adolescens : Omnia hæc custodivi a juventute mea : quid adhuc mihi deest ?

21.  Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.

Read complete chapter Secundum Matthæum 19