Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 18:4-8 Vulgata Latina (VULG)

4.  Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum.

5.  Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit :

6.  qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.

7.  Væ mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala : verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit.

8.  Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te : bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum.

Read complete chapter Secundum Matthæum 18