Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 18:16-34 Vulgata Latina (VULG)

16.  Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.

17.  Quod si non audierit eos : dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.

18.  Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo : et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo.

19.  Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est.

20.  Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.

21.  Tunc accedens Petrus ad eum, dixit : Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei ? usque septies ?

22.  Dicit illi Jesus : Non dico tibi usque septies : sed usque septuagies septies.

23.  Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.

24.  Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.

25.  Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi.

26.  Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.

27.  Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.

28.  Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios : et tenens suffocavit eum, dicens : Redde quod debes.

29.  Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.

30.  Ille autem noluit : sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.

31.  Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde : et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.

32.  Tunc vocavit illum dominus suus : et ait illi : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me :

33.  nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ?

34.  Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.

Read complete chapter Secundum Matthæum 18