Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 17:7-10 Vulgata Latina (VULG)

7.  Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere.

8.  Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum.

9.  Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.

10.  Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire ?

Read complete chapter Secundum Matthæum 17