25. Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii.
26. Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te.