Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 17:2-7 Vulgata Latina (VULG)

2.  et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol : vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix.

3.  Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes.

4.  Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum.

5.  Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite.

6.  Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.

7.  Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere.

Read complete chapter Secundum Matthæum 17