Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 17:17-26 Vulgata Latina (VULG)

17.  Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora.

18.  Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ?

19.  Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.

20.  Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.

21.  Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus : Filius hominis tradendus est in manus hominum :

22.  et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.

23.  Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma ?

24.  Ait : Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur Simon ? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis, an ab alienis ?

25.  Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii.

26.  Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te.

Read complete chapter Secundum Matthæum 17