Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 14:8-19 Vulgata Latina (VULG)

8.  At illa præmonita a matre sua : Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ.

9.  Et contristatus est rex : propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.

10.  Misitque et decollavit Joannem in carcere.

11.  Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.

12.  Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud : et venientes nuntiaverunt Jesu.

13.  Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum : et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.

14.  Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.

15.  Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam præteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.

16.  Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire : date illis vos manducare.

17.  Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.

18.  Qui ait eis : Afferte mihi illos huc.

19.  Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.

Read complete chapter Secundum Matthæum 14