Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 13:49-58 Vulgata Latina (VULG)

49.  Sic erit in consummatione sæculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,

50.  et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium.

51.  Intellexistis hæc omnia ? Dicunt ei : Etiam.

52.  Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

53.  Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.

54.  Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent : Unde huic sapientia hæc, et virtutes ?

55.  Nonne hic est fabri filius ? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ?

56.  et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ?

57.  Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.

58.  Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

Read complete chapter Secundum Matthæum 13