Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 13:42-51 Vulgata Latina (VULG)

42.  et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.

43.  Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.

44.  Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.

45.  Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.

46.  Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.

47.  Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.

48.  Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt.

49.  Sic erit in consummatione sæculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,

50.  et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium.

51.  Intellexistis hæc omnia ? Dicunt ei : Etiam.

Read complete chapter Secundum Matthæum 13