Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 13:23-37 Vulgata Latina (VULG)

23.  Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.

24.  Aliam parabolam proposuit illis, dicens : Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo :

25.  cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.

26.  Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.

27.  Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ?

28.  Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea ?

29.  Et ait : Non : ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.

30.  Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum.

31.  Aliam parabolam proposuit eis dicens : Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo :

32.  quod minimum quidem est omnibus seminibus : cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus.

33.  Aliam parabolam locutus est eis : Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.

34.  Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas : et sine parabolis non loquebatur eis :

35.  ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita a constitutione mundi.

36.  Tunc, dimissis turbis, venit in domum : et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.

37.  Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.

Read complete chapter Secundum Matthæum 13