Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 11:6-19 Vulgata Latina (VULG)

6.  et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.

7.  Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?

8.  Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.

9.  Sed quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.

10.  Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.

11.  Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.

12.  A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.

13.  Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt :

14.  et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.

15.  Qui habet aures audiendi, audiat.

16.  Cui autem similem æstimabo generationem istam ? Similis est pueris sedentibus in foro : qui clamantes coæqualibus

17.  dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis.

18.  Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt : Dæmonium habet.

19.  Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.

Read complete chapter Secundum Matthæum 11