Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 10:7-21 Vulgata Latina (VULG)

7.  Euntes autem prædicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum cælorum.

8.  Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite : gratis accepistis, gratis date.

9.  Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris :

10.  non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam : dignus enim est operarius cibo suo.

11.  In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit : et ibi manete donec exeatis.

12.  Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Pax huic domui.

13.  Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam : si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.

14.  Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros : exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.

15.  Amen dico vobis : Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati.

16.  Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.

17.  Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos :

18.  et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.

19.  Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini : dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini :

20.  non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.

21.  Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient :

Read complete chapter Secundum Matthæum 10