Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Matthæum 10:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.

2.  Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus : et Andreas frater ejus,

3.  Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddæus,

4.  Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.

5.  Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis :

6.  sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël.

7.  Euntes autem prædicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum cælorum.

8.  Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite : gratis accepistis, gratis date.

9.  Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris :

Read complete chapter Secundum Matthæum 10