Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 9:38-49 Vulgata Latina (VULG)

38.  Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me :

39.  qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

40.  Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

41.  Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.

42.  Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,

43.  ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.

44.  Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,

45.  ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.

46.  Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,

47.  ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.

48.  Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.

49.  Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis ? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.

Read complete chapter Secundum Marcum 9