Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 9:30-43 Vulgata Latina (VULG)

30.  Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.

31.  At illi ignorabant verbum : et timebant interrogare eum.

32.  Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis ?

33.  At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverunt : quis eorum major esset.

34.  Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.

35.  Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis :

36.  Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.

37.  Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.

38.  Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me :

39.  qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

40.  Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

41.  Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.

42.  Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,

43.  ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.

Read complete chapter Secundum Marcum 9