Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 9:22-29 Vulgata Latina (VULG)

22.  Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.

23.  Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam.

24.  Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo : et amplius ne introëas in eum.

25.  Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est.

26.  Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.

27.  Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ?

28.  Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.

29.  Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam : nec volebat quemquam scire.

Read complete chapter Secundum Marcum 9