Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Marcum 9:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.

2.  Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.

3.  Et apparuit illis Elias cum Moyse : et erant loquentes cum Jesu.

4.  Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum.

5.  Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti.

6.  Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum.

7.  Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.

8.  Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.

9.  Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.

10.  Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum ?

Read complete chapter Secundum Marcum 9